DISPUTATIO INAUGURALIS QUAEDAM DE POLYPO NASI COMPLECTENS. AUCTORE ALEXANDRO SIIAW. (xeneralis cavitas nasi septo osseo et cartilaginoso, in duas cameras, nullam communicationem directam inter se habentes, sed apertas separatim, ante et pone, primam in facie, et secundam in gutture vel pharynge, aperturis in planum alia cum altera existenti- bus, ut probatur instrumento intrante in fau- A ces horizontaliter, impulso e naribus anterioribus per imam narem, dividitur. Parietes V t nasi ex ossibus tenuibus et mollibus componuntur ; et intra ejus cavitatem quaedam, textura adhuc tenuiore, plerumque non solum tenuia, sed perforata innumeris parvis foraminibus, formam cribri iis praebentibus, continentur. Frequenter a morbo corrumpuntur, et nunquam renovantur. Praecipua ex his sunt turbinata, aethmoides, sphenoides, et lachrymale. Sed quum prima sunt illa ex quibus tumores, de quibus loqui volo, plerumque pendent, praesertim haec memorabo. Sunt quatuor in numero, et committuntur cum interiore superficie externorum parietum nasi, eminent in ejus cavitatem, et, ut nomen eorum demonstrat, quasi in se involvuntur. Haec ossa quoque nomen spongiosa, quia continent majorem numerum parvorum foraminum, quae jam dixi sunt nota characteris- tica ossium intra cavitatem nasi, adepta sunt. Ex analogia, haec ossa, augmento superficiei generalis, olfactu sic recidito magis perfecto, inservire nobis videtur. Inter ossa spongiosa superiora et inferiora amplum spatium, in quod specillum, vel etiam alterum instrumentum dictum Anglice Bougie, sine difficultate potest introduci, invenimus. Non inutile sit memorare, ut interdum con- nectuntur cum statu auctiore excrescentia- rum, de quibus postea loquar, communicationes harum cavitatum capitis et faciei (quae ad modulandam vocem inservire videntur) cum cavitate nasi, ut et tubam Eustachia- nam, et canalem lachrymarum. Sic, his rebus in memoria habitis, rationem status non solum vocis, in stadiis provectioribus polyporum nasi, sed ex eodem principio generali (nimirum pressura tumoris) illarum deceptionum auditus, et vitiorum viarum lachrymalium, quae non infrequen- ter eveniunt in magnis polypis nasi, facile reddimus. Hoc mihi verisimilius e pressura sola tumoris oriri videtur, quod functiones situ tumoris omnino vel sigillatim minuuntur vel afficiuntur $ ut, exempli gratia, vox et auditus, canali lachrymali nihil affecta, mutari possunt. Substantia naturae spongiosae, maxime sensibilis et vasculosa, totam cavitatem nasi, et in statu nonnihil mutato, cavitates capitis et faciei, et etiam pharyngem, palatum et canalem lachrymalem, obducit. Huic nomen Schneiderianae membranae, sed frequentius, propter structuram et usum, mucosae, vel pituitosae, impositum est. Haec substantia spongiosa, ut nomen ejus significat, fluido mucoso humectatur. Illam esse interdum non tantum originem solam colligationis ex- crescentiarum, sed aliquando in statu relaxato formam ovalem his tumoribus naturalem, prolapsu sibi assumere, in memoria est tenendum ; et inde species sub nomine membra- nosa a quibusdam auctoribus descripta est, ut organum primarium sensus olfactus habetur. Ilis paucis de anatomia nasi praemissis, ad considerandas excrescentias ipsas, de quibus praecipue consilium est meum disserere, pergam. Fortasse, attentione sedula plurimae differentiae in structura polyporum nasi possent detegi. Sufficiat tamen dicere duas species tantum, sed has valde necessarias describi, cum rebus summi momenti in removendis Iiis tumoribus connexas videri. Haec divisio in duo genera ex suppositione quasdam esse miti, dum aliae sunt natura maligniore, pendet. De hoc multum dubii, ex hac causa, quod ab origine omnibus polypis nasalibus est similis structura, typum mitem vel malignum induentibus, e rebus minime cum prima formatione connexis, ortum, est; et quidem has excrescentias ad initium semper esse ejus generis quod innocuum habitum est, sed e pressura substantiarum circumdantium mollium et durarum nasi et maxillarum, unam eandemque formam oportet eas semper induere ; dum contra a Domino Pott aliisque multa experientia et scientia discimus, hos tumores, e tempore maturissimo quo penes est nos observare eos, haec symptomata et figuras, quae in statu eorum auctiore necessario sunt insigniora, semper habere. Tumores hujusmodi plerumque membranas mucosas adoriri reperiuntur, et membrana nasum obducens prae omnibus huic vitio maxime proclivis videtur. Nasales polypi plerumque primo exhibentur multis symptomatibus generis minimi suspecti, quae augescunt tardius vel citius in diversis casibus, aliis manentibus parvis in plurimos annos, dum alii citius pergunt ad eum statum vel molem, qui Dominus Pott jure observavit semper est molestus, saepe dolens, et interdum periculosus. i Observare tamen possum, progressum nasalium polyporum cum natura morbi ipsius non connecti videri, sed e causis diversi generis, et imprimis illa habitus aegri pendere. Sic, exempli gratia, in illis qui vicissitudinibus tempestatis multum objiciuntur, progressum ejus e rata parte esse citiorem, quam in illis qui e rebus vel occupatione temperiem aequabiliorem servare possunt, vel, in aliis verbis, intra fores manere, repertum est. Et hinc rebus sic faustis existentibus, tumori augescenti obstari, quamvis ipse non fuerit remotus, observatum est. Si tamen e relaxatione tantum membranae mucosae oritur, pressura simul cum hac temperie aequabili, in casibus quibusdam ei finem imposuit. Aeger, nasali polypo ineunte, de ea quae vulgo vocatur gravedo queritur ; se nuper hoc malo molesto multo magis quam antea affectum esse in crudo et humido cocio; se vix unquam impetum aufugisse, sed tempes- tate sereniore facta, se ex ea citius quam antea liberari, dicit. Nullam insignem differentiam inter symptomata et vulgarem gravedinem sibi videri, sed illa esse graviora dum manent, memorat. Historia ejus generis narrata, multum est suspicandum ne incrementum praeter naturam jam formetur in cavitate unius vel utri- usque naris ; et cavitate nasi explorata, nullam talem rem existere quod eam percipere non potuimus, non concludamus. Si sit in summa nare, haec est causa valde idonea cur eam non vidimus ; sed praeter hanc rem, etiamsi sit in ima nare, si parva sit, contractio e statu atmospherii tanta esse potest, ut illa non prorsus percipiatur. In aliis casibus tamen, parvus tumor descendere observetur (saltem in plurimis casibus) in directione ossis superioris spongiosi, qui procedit magis vel minus cito, ut jam dixi, donec ad imam narem pervenit, in faciem protrudens, et labro superiore nitens, et non infrequenter immittens ramulum in pharyngem, quae se accommodans partibus duris et mollibus circumdantibus, aspectum pyritormem amittit, et formam cylindricam assumit. Polypi nasi, quidem omnes polypi ubicunque siti, vel cujuscunque generis, hanc formam pyri secundum naturam induere solent. E ramulo qui vocatur eorum cervix vel radix pendent. A quibusdam polypum duas vel plures connexiones vel radices habere posse putatur: sed experientia hoc non fieri probat; et non est absimile errorem e corpore tumoris irritante vicinas partes, sic reddente superficies proximas crudas, et inter se conglutinatas processu inflammationis adhae* sivae, posse oriri. Hae adhaesiones praete? naturam a nonnullis pro radicibus habentur* Nulla opinione prolata de re multum dis* putata, an polypi sint miti natura in omnibus casibus ad suum initium, necne; in rem, de qua nunc agitur, satis sit dicere, constare in iis qui ex magnitudine sua recte removeantur, multam varietatem in symptomatibus et figura observari posse; et haec symptomata, quae eos comitantur, formae excrescendae semper convenire. Quoque dixi supra, duo genera esse polypi eorum, de quf bus omnino sit necessarium loqui, nimirum, durum vel malignum, et molle vel mite; et primum de illo quod malignum vocatum est. Ut praecipuus typus hujus generis, major durities ejus plerumque sumitur. Plurima tamen sunt praeterea aliorum symptomatum, quae comitantur hunc statum scirrhosum3 quae eum satis exhibent, nimirum, defectus ejusdem proclivitatis ad varietatem in magnitudine e mutationibus coeli, quam illi naturae minus gravis in quoque tere casu maximam habent. Quoque sunt multo majore sensibilitate praediti quam illi generis mitioris, quae saepe ad magnum dolorem augescit. Color quoque polyporum durorum ex eo molliorum est diversus, quum illi sunt plerumque colore subrubro, dum hi, in plurimis casibus, e colore cutis in aliis partibus corporis non multum differunt. Sed hic observare liceat, nec colorem, neque proclivitatem ad fluendum sanguine sponte vel ex levibus causis in duris polypis, ex ulla natura specifica in tumore ipso, sed e pressura in venas impediente reditum sanguinis venosi ad cor pendere ; dum arteriae agere pergentes erumpunt, ut e congestione quae aliter necessario eveniret, se expedirent. Haec est causa cur aegri ad conditionem miserrimam e distillatio- nibus sanguinis, quibus sunt proclives, inter- dum reducuntur. Hanc proclivitatem ad effusionem sanguinis, et colorem lividum tumoris, e pressura mechanica in venas mihi verisimile videtur e hac re, quod nullus est alius tumor, qui mihi cognitus est, qui liberatus pressura tantam proclivitatem ad effusionem sanguinis ac polypi nasi habet. Conglutinatio ad partes circumdantes in illis durioris generis quoque frequentius existere repe- ritur \ sic eos ad tactum vel actionem respirationis quasi immobiles reddens, et saepe non est penes chirurgum instrumentum in directione eorum radicis introducere. Cephalalgia quoque et dolor ad imum nasum non infrequenter ortum praebent duro polypo, eum que comitantur. De organis et functionibus, quae directe vel indirecte pressura mechanica tumoris affici possunt, jam dixi; sed haec symptomata vitii in canalibus lachrymalibus, &c. miti aeque ac maligno polypo efficiantur. Color, consistentia et sensibilitas mitiorum polyporum, maxime diversa ex iis aliarum mollium partium corporis videntur ; et symptomatibus praecipuis exhibitis cum dixerim de duriore genere, in descriptionem non amplius inibo. Variae opiniones et conjecturae auctorum diversis temporibus de causa polyporum ex- titerunt. Haec difficillima est redditu, et adhuc maxima e parte in multa caligine versatur. Nonnullis est persuasum hanc pendere, vel revera esse symptoma malorum constitutionis ; dum alii putant eam esse natura prorsus locali: verisimile tamen videretur ut huic sententiae oppositum, illa remedia quae sunt (saltem in plurimis casibus) efficacia ad re* movendum unum e his malis constitutionis, quibus aliqui eam retulerunt, in excrescen- tiam ipsam minime valere. Tumores nasi quoque frequenter oblati fuerunt, et non redierunt ; quod verisimile non acciderit si hi e causis constitutionalibus penderent : et ite- rum, si his causis penderent injectiones repetitae muriatis ammoniae, quae in quibusdam casibus obstiterunt iis in suo progressu, nullum effectum edidisset. Sed porro, aegri obnoxii huic malo sanissimo et insigni aspectu saepissime reperiuntur, et tumores remoti citissime redierunt : sed haec conditio insana constitutionis, pariter ac vitia e quibus pendere visa est, agere possunt tantum indirecte, ut ratio cur tumor esset quasi causa praedisponens vel excitans. Conditio cariosa ossium subter, ut et irritatio emungendi acriter vel carpendi nasum, a quibusdam ut causa polyporum habitae sunt» Morbum e prima harum causarum pendere videtur mihi minime constare. Perscrutatio ossium, - cum polypus revera in conspectum venerit, eum esse causam mali, et ante exortum tumoris extitisse, nullum est argumentum : verisimilius cariem a tumore inductam esse videtur. Non est absimile causas posteriores, nimirum, emungendo acriter, vel carpendo nasum, errores esse quod ad causam polypi pertinet. Si hoc accidere posset, ut res adeo levis illos induceret, eos saepius occurrentes fortasse inveniremus. Polypos nasales e conditione particulari nasi pendere minime est absimile ; sed quae haec conditio sit, quae illum prae aliis ejusdem vel diversae structurae ad eos tam proclivem reddit, dicere non possum. Aegrum in multis casibus de caterva symptomatum catarrhalium aspectum excrescentiae polyposae induentium non est negandum ; et haud est difficile putare illa causam hujus constituere posse: quoque non est absimile haec symptomata posse pendere ex iisdem causis quae ortum excrescentiae ipsi praebuerunt. Quidem, si fieri potest eum catarrhum malum inducere posse, ut multis est persuasum, quare eum invadere reperimus sine symptomatibus quae sunt propria hujus mali, et cur polypi non sunt frequentiores ? Certe est res quae nullum dubii sinit, inter tumores poly- I 16 DE POLYPO NASI. porum et vulgarem catarrhum nullam ratio» nem existere. Illi sunt morbus ex omnibus maxime vulgaris, et hic minime saepe occurrit. Prognosis in polypis nasalibus ex aspectu et signis cum tumore connexis est deducenda. In polypis qui sunt molles, et comprimi possunt, in omnibus casibus sit fausta ; magis praecipue cum conditio corporis aliter sana comitetur tumorem. Cum tamen excrescentia induit has figuras, et haec symptomata quae supra memoravi exhibentia, ad ejus acerbitatem accedunt, nullus est morbus in quo cauta prognosis magis est necessaria; symptomata in quibusdam casibus valde ingravescunt ; et re bene cognita, maxime abesse quin operatio chirurgica sit utilis, ut saepe hoc malum foedum incitaret. Dominus Pott, hac bene perspecta, et formans opinionem suam ex optimo omnium fundamentorum, nimirum experientia, dicit: “ Tliat there arc many polypi, which although “ they are neither scirrhous nor cancerous, c< and very untit for any chirurgic treatment “ whatever, and that from several circum- “ stances; which circumstances may act in “ different manners, though equally prohibi- « tory ; they may forbid an attempt merely “ from the impossibility of its being success- “ fui, or they may forbid it because it is more “ likely to do harm than good; more likely “ to exasperate the disease than cure it; to “ increase the misfortune than lessen it V* Domino B. Bell eodem principio nitente, ex eo discimus periculum polyporum aequam rationem ad majorem vel minorem duritiem servare; sed eodem tempore dicit, quacunque esset textura, operationem chirurgicam, in certis casibus, prorsus esse necessariam. • Pott by Earl, vol. iii, p. 245. C Domini Joannis Bell sententia ex illa Domini Pott de hac re maxime differt; quod operationem e specie tumorum minime inter- esse illi videtur, e suppositione ut ab origine omnes sint ejusdem generis, formas e quibusdam rebus minime pendentibus e prima formatione, sumentes. Professor Richter plurima ad validitatem objectionum in operationem in generibus certis polyporum dixit. Immobilitatem, adhaesiones, vel naturam malignam, rationem minime idoneam committendi morbum ipsi, illi videtur Cum de tanta re inter homines praestantes ingenio adeo disputatur, certe est multum dolendum. De hac re tantum dicam, nihil esse majori dolori et luctui quam mortem imminentem videre, quum, operatione ab omnibus concessa, aliquid spei, eam po- * Anfangsr, der Wundarzn, Band i. Cap. 21. tuissc averti, maneret. Nihilominus verum est, casus polyporum aliquando apparere, in quibus omnia symptomata adsunt, quae ex ulceratione vel natura maligna oriri potuerint. Quoque eveniat, ex adhaesionibus formatis, perfectam amotionem tumoris non fieri posse. Rebus sic se habentibus, eas maxime obstare objectioni in operationem existimarem. Richter has adhaesiones parvi momenti putat. Talibus existentibus, ante operationem frusta tegminis testudinis immitti, consilio liberandi tumorem, praescribit. Historia polyporum nasi fuse peracta, quaedam de tractatione nunc breviter memorabo. Experientia docuit parum fieri posse ad removendos tumores generis vere polyposi; si tamen tumor qui apparet sit tantum densatio membranae obducentis, non est difficile putare stimulum inductum usu repetito injectionum escharoticarum et stimulantium, vel medicatorum setaceorum vel bougies posse inducere membranam assumere novam actionem, et sic auferre proclivitatem ad relaxationem, praecipue si temperies aequalis comitetur. Duae methodi removendi polypos tantum nunc in hac regione in usum veniunt, alia extractione, et alia ligatura. Prima intelli- getur detractio vel proprius torsio excrescen- tiae e connexione sua, instrumento ad hanc i rem aptato ; et secunda, strictura sensim producta in cervicem tumoris, qua fluxui sanguinis in ejus substantiam paulatim obstatur, et sphacelo demum inducto tumor detrahitur. In laudationes et vituperationes a diversis auctoribus habitas de utraque non inibo. Tantum observabo extractionem imprimis indicari in illis generis mitioris mihi videri. Haemorrhagia omnibus temporibus ab extractione multum est metuenda, quamvis procul dubio e summa auctoritate, instrumento statim rursus in nasum introducto, et frus- to ex quo sanguis immittitur prenso, nullam rem infaustam prorsus oriri posse, discimus. Si hoc omnibus temporibus fieri potuit, maximum commodum inducendum esse facile mihi videtur, quod polypi ex toto detracti relinquere haemorrhagias graves non sunt proclives ; sed mihi est persuasum contrectationem partis fluentis, dum cavitas nasi impletur sanguine, et aeger verisimile conatus ad vomendum vel tussiendum facit, in se multum difficultatis habere. Ut varia stypti- ca admoveantur praescriptum est: haec tamen parum prosunt. Si haemorrhagia est gravis, linamentum introductum in nares anteriores, et etiam ligatura introducta per nasum, frusto spongiae vel linamenti ei affixo in ore, et ligatura sic tracta ad implendas posteriores nares, ut remedium praestantissimum est. Impletio anteriorum narium in plurimis casibus minime intererit ; et quod ad secundam methodum spectat, longitudinem temporis necessariam tantae rei magnam oh- jectionem in ejus usum haberem ; et quoque observare possum, perturbationem, quam subitae et graves haemorrhagiae necessarie inducerent, (praesertim junioribus curantibus), his processibus tardis et deliberatis maxime obstare. Admovere igitur forcipem minime praescriberem, nisi in his polypis generis benignioris : et etiam hi, sub rebus peculiaribus, utcunque mites in eorum natura, usu ligaturae sunt removendi, ut mihi videtur. Hanc in his qui praeter solitum sunt densi in ramulo, et quoque in illis qui in summo naso siti sunt, maxime expedire existimo. Hic situs magno impedimento in sistendo haemorrhagiam, ratione non habita injuriae quae cerebro potest inferri multa vi adhibita, necessario oportet fieri, si tumor ad laminam cribriformem ossis aethmoidei connectitur. Haec detractio partis ossis, ubi excrescentia aliis locis adhaeret, non multum interesse existimatur ; quum experientia docet nullam rem incommodam eam comitari. In admovendo forcipem, semper est observandum, torquere quam detrahere tumorem, magis oportere ; sic vasa comprimantur, et periculum haemorrhagiae imminuatur. Doctor Monro senior primus erat qui usum ligaturae ad removendos polypos e naso praescripsit. Plenam explicationem modi quo haec admovetur non tradam. Cum tumor tantum situs est in naso, modus satis simplex est et facilis; sed multo plus difficultatis in hac et omni alia methodo si tumor in guttur projecit, quam c libris inducimur credere, reperie- tur existere. Magnum desideratum, ligatura vel forcipe nunc adhibita, est appropinquare quam maxime fieri potest ad imum tumorem. Cum illa est adhibita, quod aliter possum observare est per duplicem canulam, constrictio est inducenda talis firmitatis, qualis nou periculum statim separandi tumorem induceret, sed paulatim impediendo fluxum sanguinis in ejus corpus, sphacelationem, et igitur detractionem, efficeret. Ligatura oportet fieri strictior indies, donec hic effectus producitur. Inter admovendum ligaturam, tumor non infre- quenter augescit, partes vicinae inflammantur, et etiam calor, inquietudo, et alia symptomata febris invadunt; omnia quorum e firmitate impari ligaturae plerumque pendent. Cum argenteum filum obtineri potest, pro ligatura optime respondebit. Quod hoc tamen saepissime non accidit, frustum ejus, quod vocatur Anglice catgut, commode adhibeatur. FINIS.